- PARACHARAXIMA Pecunia
- PARACHARAXIMA PecuniaCassiano Collat. 1. c. 20. 21. et 22. pecunia est adulterina et falsâ cusione formata. Ita enim is c. 20. sive cum paracharaximis nos conatur illudere. Et c. 21. Paracharaximo scilicet nomismate, dum in illo veri Regis imaginem veneratur, parum discutit, an esset legitime siguratum. Tandem c. 22. tamquam adulterina nomismata et paracharaxima reprobemus, ut pote quae falsam imaginem Regis non legitime figuratam retinent. Quibus omnibus locis vir quidam doctus, Paracharagma reposuit: at minus bene, ait Salmas. Paracharagmum enim nomisma dici recte non potest, cum adiectivum non sit. Graecis namque παραχάραγμα ipsa adulteratio est. Sicut παραχαράκτης, adulter, quae vox etiam reperitur l. 8. Cod. Theod. de Falsa Moneta. Est autem adulterare monetam idem cum vitiare: sed non idem cum corrodere. Siquidem corrodere est exteriorem circulum arrodere; at qui vitiat, non omnino et corrodit, sed monetam adulterat, aut miscendo et adulterando inter se metalla, ut aurum argentô, argentum aere, aes plumbô: aut adulterinam monetam clam exercendo, ut sub Constantino fecisse, testis lex est in Cod. Theod. de Falsae Mon. aut secernendo separandoque metalla, ut argentuin ab aere, quemadmodum quidam Monetarii sub eodem Imper. l. 6. tit. eod. his verbis: Comperimus nonnullos Flaturarios maiorinam pecuniam non minus criminose, quam crebre, separatô argentô ab aere purgare. Maiorinae enim illae pecuniae argentô aere mixtô flabantur: Flaturarii autem argentum separantes, aes solum in figuranda moneta exhibebant, in quo non mediocre compendium faciebant. Monetarii; quam separationem metallorum, stagnationem vulgo dictam esse, monet Isidor. in Glossar. Vide Salmas. ad Flav. Vopisc. Aureliano, c. 38. et Cl. Suicerum Thesaur. Eccles. voce Παραχαράττω.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.